Orosius, V
Edition: Karl Zangemeister, 1882

Caput 6
1  Servio Fulvio Flacco Q. Calpurnio Pisone consulibus Romae puer ex ancilla natus quadripes quadrimanus, oculis quattuor, auribus totidem, natura virili duplex. 2  in Sicilia mons Aetna vastos ignes eructavit ac fudit, qui torrentum modo per prona praecipites proxima quaeque corripientibus exussere flammis, longinquiora autem favillis calidis cum vapore gravi late volitantibus torruerunt: quod Siciliae semper vernaculum genus monstri non portendere malum adsolet sed inferre. in Bononiensi agro fruges in arboribus enatae sunt. 3  igitur in Sicilia bellum servile ortum est, quod adeo grave et atrox multitudine servorum, instructu copiarum, magnitudine virium fuit, ut, non dicam praetores Romanos, quos penitus profligavit, sed consules quoque terruerit. 4  nam LXX milia servorum tunc in arma conspirantium fuisse referuntur, excepta urbe Messana, quae servos liberaliter habitos in pace continuit. 5  ceterum Sicilia in hoc quoque miserior, quia insula et numquam erga statum suum iuris idonei nunc tyrannis subiecta nunc servis, vel illis dominatu improbo exigentibus servitutem vel istis praesumptione perversa conmutantibus libertatem, maxime quia clausa undique mari egerere foras non facile potest intestinum malum. 6  viperinam quippe conceptionem perditioni suae aluit sua libidine auctam, sua morte victuram. in hoc autem servilis tumultus excitatio quanto rarior ceteris tanto truculentior est, quia intentione commovetur libera multitudo ut patriam augeat, servilis ut perdat.

Zurück